Latin
DE VRBIS CONSTANTINOPOLITANAE
Scaliger, De emendatione temporum 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE VRBIS CONSTANTINOPOLITANAE NATALIBVS ET ENCAENIIS. MATALIS &Encaenia Vrbis Constantinianae celebrata sunt anno Dominico vulgari 330, Indictione tertia, x Mai, Ouinio Pacatiano, Mecilio Hilarione COSS. Itaque tria addenda annis Byzantinae vrbis ad methodum Indictionis. Indictione V, anno Christi 527, consulatu Mauortij, celebratus annus vrbis Constantinianae 197, autore Marcellino Comite. Adde 3. Abijce XV. Remanet annus V Indictionis. Suidas male 362 anno Actiaco Encaenia Vrbis celebrata prodit, cum potius is fuerit annus Actiacus 360. quod facile intelliges, si annum Christi 5044 in periodo Iuliana ab epocha Actiaca 4684 abieceris. Remanent enim 360. Quare 360 fuit annus is, quo Encaenia Vrbis Byzantinae celebrata, XI Mai. DE PRIMO SAHAMI ARMENIACO. WRIMVS Sahami Armeniacus, qui est primus mensis anni Armeniaci, caepit anno Christi vulgari 552, Iulij ix, feria; ,cyclo Solis primo, periodi Iulianae 5265. Ex recta anni aequabilis ratione initium Sahami competebat XI Iulij, cum neomeniae Choiac, quae inciderat in Vi Iulij, competeret neomenia ἐπαγομένων Armeniacarum. vel potius eidem neomeniae Choiac debebatur neomenia Sahami, &triduo neomeniam Choiac morati sint. Armenij annos suos ab illo tempore ordiuntur, quo Christianismum acceperunt, sub Iustino Iuniore. Autor Beda. Reliqua, quae huc pertinent, disputata sunt libro iii.