# De emendatione temporum 25

Scaliger, De emendatione temporum, OEPINOI MHNEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/25

Nam contextus Periodi deducitur a bruma. Vulgus vero putat tempora ab Hecatombaeone, propter Olympiadicum agonem, qui proximo post solstitium plenilunio celebrabatur. Itaque cum re vera nullum sit anni principium φύσ, sed potius θεσι, vt in circulo: tamen liceat nobis principium naturale vocare id, vnde putantur anni ratiocinia. Nam quod de circuio proposuimus, id omnino dissimile est in Graeca periodo, quae principium naturale habet, vt in duplici Tabella videre potes. Nam primum prima Tetraeteris consideranda in periodo: deinde primus annus in Tetraeteride: quae cum quatuor annis constet, omnes diuersa habent nouilunia. & principium eiusdem Tetraeteridis constituitur in eo nouilunio, vnde caetera nouilunia, quasi quaedam Fati Chrysippei catena, deducuntur. Illud igitur tale principium nos naturale vocamus. alterum autem ab Hecatombaeone, Populare dicatur. de quo principio Plato de Legibus sexto: ἐπειδὲὺ μέλλοι νέος ἐνιαύτς μετὰ θερινὰς ροπὰς τα ἐπιόντι μηνὶ γενέσθαι. Quin etiam Ephorus populariter Hecatombaeonem constituit mensium principem in ratione temporum. Scribit enim Ilion captum τελευτώντς ἥδη τοῦ ἕαρος· ἐπτακάίδεκα ἡμέραις πρότερον τῆς θερινῆς αόπης, ὁδδόη φθίνοντος μηνὸς Θαργηλιωνος, ὡς Ἀθηναοι τοὶ χρόνοις ἄγουσι. Sic duplex initium anni Iudaici: naturale ab autumno. quia ab eo deducitur anni ratiocinium: alterum ciuile a Nisan. De naturali igitur principio loquimur, quod quidem, vt diximus, in bruma statuendum esse non solum rationes supra adductae argumento sunt, sed & Ephorus ipse, cuius iam meminimus. Is ait Ilion captum XVII diebus ante Solstitium, vicesima tertia Thargelionis. Ergo Solstitium fuit decima Scirrhophorionis. Post decimam Scirrhophorionis scribit superfuisse viginti dies anno complendo. περιτταὶ δὲ ἥσαν αἱ τὸρν ἐναύτν ἐκεῖνον ἐκπληροῦσαι μετὰ τὴν ταοπὴν εἰκοσι ἡμεραι. Si igitur post finem Scirrhophorionis secutum est proxime caput anni alterius: sane Scirrhophorion non habuit appendices ἀνάρχοις ἡμίρας. Ergo periodus non instituebatur ab Hecatombaeone. Nam, vt docebat Glaucippus, ὑπερβάλλουσαι ἡμέραι conferebantur in calcem anni. Scirrhophorion eas dies non habet apud Ephorum: ergo Scirrhophorion non est vltimus mensis periodicus. proinde neque Hecatombaeon erit primus. Sequitur igitur eum mensem καὶ ὑππερβαλλούσας habuisse, qui erat vltimus in ratione periodi. Is autem est Posideon. quod cognouimus iam ex loco intercalationis. Ergo Posideon habuit καὶ ἀναρχοις, & consequenter Gamelion proximus mensis fuit primus in ratione periodi. Rursus Plutarchus scribit XI diebus ante cladem Persarum ad vicum Gaugamela, & fugam Darij vltimi, deliquium Lunae contigisse, μηνὸς βοηδρομιῶνος, περὶ ἀργὴν μυστηρίων. Iam constat μυσττρια celebrari solita τῇ εἰκάδι βοηδοομιωνος, vt ipse Plutarchus auctor est in Camillo, & Phocione. Quod si Luna defecit circa vicesimam Boedromionis, igitur circiter quartam, aut quintam eiusdem mensis fuit nouilunium. Quod non potest, nisi Boedromion fuerit nonus mensis quarti anni Tetraeteridis, vt ex Tabella duplice cognoscimus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
