# De emendatione temporum 250-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO CALECVTENSIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/250-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/250-2

DE ANNO CALECVTENSIVM. ALECVTENSES, qui emporium Indiae nobilissimum habitant, annos suos Lunares solutos a conditu ipsius Calecut ordiuntur. qui erat annus Christi Dionysianus 907. Iulianus 952. Indorum 984, a Septembri: Hegirae 297. Itaque 296 annis de Hegira deductis remanet semper annus Calecutensis. Quod autem annis Hegirae vtantur Calecutienses, quanuis non Muhamedis impietati, sed Διάβολολα τρείᾳ addicti sunt, haec caussa est. Serma rex Malabar a Mauris quibusdam persuasus Muhamedismum amplexus est. Is nepoti suo tractum illius peninsulae dedit. qui cum Mauris vrbem Calecut condidit. Vnde ad hunc diem eos Mauros, eorumque consuetudinem secuti Calecutienses illud principium temporum ciuilium a 297 anno Hegirae, quo vrbs condita fuit, putare instituerunt. DE PRIMO PHRVRDIN GELALI. RIMVS Phrurdin Gelali Neuruz elsaltani caepit anno Christi 1079, Martij xV, feria VI, anno periodi Iulianae 5792. Reliqua pete ex libro quarto. IODe emend. temp. lib. VI. igef pfe ig..

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
