# De emendatione temporum 250

Scaliger, De emendatione temporum, DE VRBIS CONSTANTINOPOLITANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/250

DE PRIMO MVHARAM HEGIRAE. PPRIMVS Muharam Hegirae, anno Dominico 622, nocte XV Iulij, feria VI, cyclo Solis XV. Hoc anno Dominico 1582 caepit 990 annus Hegirae, feria V, lanuarij 25. Primo autem anno Hegirae competit, vt diximus, annus periodi Iulianae 5335. Reliqua explicantur libro II. DE PRIMO PHRVRDIN IEZDEGIRD. RIMVS Phrurdin lezdegirdicus competit anno periodi Iulianae 5345, Christi 632, Iunij 16, feria tertia. κατα χρηστικως, vt alibi dixi, vocatur Aera lezdegirdica, cum ea sit Othmani Saraceni filij Ophan Chaliphae Babylonis, qui lezdegird Persam vltima belli fortuna vicit, atque imperium Saracenorum in Perside condidit. Haiton Armenius hunc lezdegirden vocat Asobarioh, eumque anno Christi 633 caesum prodit, cum anno antecedente incipiat imperium Saracenicum, eodem teste. Quare haec aera καταχρηστικῶς vocatur lezdegirdica. Cedrenus autem Ormisdam vocat. Apud quem Reges Persarum ita digeruntur: Chosroes. Siroes. Adeser Chosroae F. Baram eiusdem filia. Ormisda. atque de hoc Ormisda, ούτου, inquit, ὑπὸ Σαρακὴνῶν διωγθέντος γίνεαι ἢ βασιλεία τν Περσῶν ἀπὸ οὐς Λράβας μέχρι σήμερον.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
