Latin
DE ANNO CALECVTENSIVM
Scaliger, De emendatione temporum 251
Unproofread scanNot analysed yet
IOSEPHI SCALIGERI IVLI CAESARIS FILI DE EMENDATIONE TEMPORVM LIBER SEXTVS. VPERIORE libro interualla quaedam temporum de multis pauca, eaque insigniora discussimus, vt ex illis alia propagare exemplo nostro possit Chronologus. Omnia enim discutere neque voluimus, neque sane opus fuit. Examen enim temporum, non descriptionem dedimus. Iste autem liber duabus nobilissimis disputationibus dicabitur. Prima est de anno natalis Christi, ac de vero anno &die passionis eius. Altera est de celeberrimis Hebdomadibus Danielis. Quae duae quaestiones non solum veterum scriptorum Ecclesiasticorum, sed &hodierna quoque ingenia exercent. Cum ab ijs discesseris, qui de Hebdomadibus praesertim disputant, incertior multo eris, quam dudum, vt ille Terentianus Phormio. Quare adeo inter se dissentiunt, vt eos litem potius agitasse, quam decidisse, satis constet. Eorum princeps Eusebius multum historiae contulit: quod negari non potest. Omnia enim apud veteres scriptores Africanum, Tatianum, alios sparsa in vnum conspectum coniecit: vt hoc nomine plurimum illi debeatur. Sed cum delectu eius scripta legenda esse non dubitabit, quisquis illa attentius leget, quam ipse scripta veterum. Eiusmodi illud est, quod scribit, Hierosolyma secundo anno Titi capta, quod etiam sequutus est Epiphanius. quanquam in Chronico aliter emendatum sit ab Hieronymo. Item quod dicit primum genus Christianorum in Aegypto consedisse, quos etiam θραπευταὶ Philo vocarit. Ipse ita dictos suspicatur, quod in nomine Iesu Christi Nazareni morbos curarent. Praeterea satis hoc arguere id genus hominum Christianos fuisse, quod ἐν μοναστηρίοις eos habitasse scribit Philo. Atqui Philo duos libros de ea secta Philosophorum scripserat, quos Essaeos vocabant. Alter est περὶ πρακτικοδβιου τῆν Ἐσσηνῶν, qui erant κοινόβιοι, quem inscripsit hoc titulo, ὅτι πᾶς σπουδαῖος ἐλεύθερος. Alter liber est περὶ θεωρητικοδβίου τῆν Ἐσσονῶν, qui erant μονάζοντες καὶ μονόβιοι. In hoc libro θεωρητικῷ describit τν μοναζόντων καὶ ἀσκομντων Ἐσσηνὼν vitam, studia, mores. eosque ait πρωνύμους βιναι τῆς ὀσιότητος. Quare? ἐπειδὴ, inquit, καὶ ἐντοῖς μάλιστα θεραπευταὶ θεοῦ γεγόνασι. Diserte ait cultores Dei vocatos patrio idiomate, hoc est, Syriaco. in quo on, &Nion est ὅσιος, &NIDD, ὀσιότης. vnde Graeci perspicue suum ὅσιον mutuati sunt. Quare errant Germani illi, qui Essaeos a verbo nur Hebraico, quod est πράττει, deducunt: cum Essaeorum lingua, vel Hierosolymitana, vel pura Syriaca fuerit. Neutra agnoscit nυν.