Latin
252.5 to 252.6
Scaliger, De emendatione temporum 252.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At vero descriptio illa, quae in natalem Domini incurrit, ideo facta, quia tunc Breuiarium totius imperij conficere in animo habebat Augustus: in quo opes publicae continebantur, quantum ciuium, sociorumque in armis, quot classes, regna, prouinciae, tributa, aut vectigalia, &necessitates, &largitiones, &eiusmodi alia, vt habes apud Cor. Tacitum, &Suetonium. Et cur credam eidem Eusebio argumenta longe a vero remota colligenti, vt probet Christum anno praedicationis suae quarto passum esse? Scribit itaque Iosephus Tiberium initio imperij sui Valerium Gratum procuratorem in Palaestinam misisse. Is Valerius Gratus abdicat Pontificio Annam Ismaelis filium, in cuius locum filium Phabi substituit. Paulo post eo abdicato summum Pontificatum Eleazaro superioris Annae filio tradit. Anno exacto Simonem filium Camithi Pontificem creat. quo &post annum abdicato, Iosephum Kaiaphan in eius locum substituit. atque post De emendat. temporum lib. VI. anno post vndecimum procurationis suae annum in Italiam reuertitur, Tiberij circiter duodecimo. Ex hoc loco Eusebius conatur probare ne quatuor quidem integros annos Christum praedicasse, cum quarto anno passus sit, quo Kaiaphas erat Pontifex, &ab Anna ad Kaiaphan quatuor tantum Pontifices a losepho recenseantur.