# De emendatione temporum 253.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 253.1 to 253.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/253.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/253.1

Sed Eusebius primum non videt Gratum decessisse de prouincia circa annum Tiberij aut vndecimum exeuntem, aut duodecimum ineuntem. Missus est enim a Tiberio initio imperij eius. decessit de prouincia vndecimo anno procurationis suae. At Dominicum baptisma competit anno imperij Tiberiani quintodecimo. Hoc melius colligitur ex annis procurationis Pilati. Pilatus decessit de prouincia anno procurationis suae decimo exacto. & in eius reditum in Italiam incidit obitus Tiberij Caesaris anno imperij Tiberiani 22 exacto, procurationis Pilati vndecimo. Aufer xI a XXIII. Remanet annus Tiberij xii, quo de prouincia decessit Gratus, quo item Grato successit Pilatus. Praeterea quatuor illi Pontifices vix biennium exactum complent. Duo enim vix annum Pontificatum obtinuerunt. Verba Eusebij post illa Iosephi: οὐκεῖν, inquit, ὁσύμπας οὐδʼ ὅλως τετραέτης ἀποδείκνυται τῆς τοῦ (στῆρος ἡ μῶν διδασκαλίας χρόνος, τεσσάρωνσπὶ τέσσάρσιν ἕτεσιν ἀρχιερέων ἀπὸ τοῦ Αννα καὶ ἐπὶ τὴν τοῇ Καίάφα ἀποκαταστᾶσὸν ἐναύσιον λειτουργίαν διατετελευκοταν. Atqui anno baptismi duo erant Pontifices, non vnus tantum, Annas & Kaiaphas. Lucae tertio, commate primo. Quanto maiorem diligentiam ac iudicium in tantis viris desideramus, tanto impensius danda est opera, vt non negligenter haec a nobis inuestigentur. Nam & plura alia deprehendet eruditus Lector maiore studio, quam iudicio ab Eusebio collecta. In anno autem natalis Christi inuestigando omissiores paulo fuisse veteres, non ego, sed ratio ipsa indicabit. Vnus tantum locus in Euangelio relictus est, cuius auxilio aetatem Christi & eius natalis annum colligere datum est. Absque eo loco fuisset, incerta & incomperta erat nobis aetas Christi, cum a Pilato capitis damnatus est. quanquam ex Paulo Apostolo eum circiter triginta & quinque annorum natum ad mortem accessisse ex eo conijci poterat, quod perfectae aetatis interfectum esse scribit, cum loquitur de resurrectione. Perfecta vero aetas sunt anni XXXV. Anno autem Passionis ignorato, difficile erat illis triginta quinque annis in anteriora retextis ad ipsum verum tempus, & annum nascentis Christi peruenire. Lucas igitur solus rem indicauit: cum a natali Christi ad annum XV imperij Tiberiani annos putat triginta.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
