Latin
253.5 to 253.6
Scaliger, De emendatione temporum 253.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si de baptismo Christi, &XVTiberij triginta annos deduxissent, facile erat annum natalis Dominici adipisci. Nunc cum alia via rem aggrediuntur, veram epocham, quam iam tenebant, e manibus amiserunt: atque a vera historia ad coniecturas transfugerunt. Sunt autem hae: Herodes a bimatu pueros infantes Bethlehemitarum omnes ad vnum occidi iussit. Infanticidia igitur illa iam Christo bimulo acciderunt: post quod tempus annum praeterea superuixerit Herodes, intra quem annum contigerit secessus Iosephi &Virginis in Aegyptum. Deinde menses aliquot ibi morati sunt. Postremo decessit Herodes. Quibus rebus omnibus explicandis annus plus minus opus fuit. Cum autem Herodes 37annos regnarit, vt de eo dubitari non possit: ex ijs, quae dicta sunt sequitur Christum 34 anno Herodis natum fuisse. Quare nusquam aliter reperies siue apud veteres Ecclesiasticos, siue apud recentiores Chronologos. Nemo enim 34 anno Herodis natum esse dubitat. Disputemus igitur has rationes. quas quis negauerit dignas, in quas vel seriae horae impendantur? &an verus sit eorum epilogismus, videamus.