# De emendatione temporum 254.5-7

Scaliger, De emendatione temporum, 254.5 to 254.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/254.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/254.5

Chaldaei vero illi qui non dubitabant Christum natum in Iudaea, in qua tamen parte Iudaeae natus esset, nesciebant, ex apotelesmatis Cometae colligebant natalem illum in tempus aduentus sui incurrere posse. Quare cum iam per annum Cometes visus esset, ita tempus profectionis suae dispensarunt, vt fere in ipso articulo, quo in lucem MESSIAS ederetur, mature venire possent. Si enim biennio, aut anno ante natus fuisset, quid opus erat dicere, που ὁ τεσθεὶς βασιλες? Nam illud τεσθεὶς non διετὲς παιδιον, nisi consulto caecutimus, sed ἀρτιγενὲς significare non negabunt, qui vel mediocriter Graece sciunt. Exquisiuit igitur Herodes a Magis eam rem, quam sciebant ipsi, nempe tempus Cometae, non eam, quam quaerebant, hoc est, vbi natus esset. Nam diserte scribit Euangelista: Gτε Ἠρώδης λάθρα καλέσας τος μάγοις ἡκρίβωσε πὰρʼ ἀὐτῶν τν χρόνον τοῦ φαιομένου ἀσέρος. Anno enim iam Cometen videbant. Alioquin Magis de Christo compertum non fuisset, nisi duce Comete. Hoc tantum sciebant, ex apotelesmaticis obseruationibus, illo ostento portendi Regem Iudaeis nasciturum. Praecessit igitur conceDe emendat. temporum lib. VI. conceptionem Christi cometes ille. Quia vero Herodes ex Chaldaeis illis nihil aliud certi expiscari potuit, iuxta tempus stellae, quod ex illis explorauerat, pueros a bimatu, & infra, omnes ad vnum interfici iubet. Quod igitur scribitur, κτὰ τὸν χρόνον, ὃν ἡκρίβωσε πρὰ τῆν μάγων, quare alio interprete soluetur, quam Euangelista ipso, qui paulo antea dixit: ἡκρίβωσε πὰρʼ αὐτῶν τὸςν χρόνον τοῦ φαινομενν ἀστέρος.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
