# De emendatione temporum 255.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 255.5 to 255.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/255.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/255.5

Proinde hic vere triginta Christo tribuuntur anni vertentes. Annus excessus Herodis in periodo Iuliana, 4713 incipiens. Annus quintusdecimus Tiberij, non quidem ab autumno, sed a Kal. lanuarij sequentis, 4743. Differentia anni Christi XXX. Praeterea & illud ἀορμενος ἐθραίζει. Neque enim est, quod vulgo creditur, Iesum tricesimum aetatis annum tunc iniuisse. Aliud est, Iesum 2ρχεσθαι τριακοστοδ ἔτοις, aliud Σρχεσθα εἶναι τριάκοντα ἐτῶν. Neque τῆς ἀρχόμενος contexitur cum genitiuo τριάκοντα ἔτων, sed absolute ponitur ex idiomate Hebraico. Qua ratione in Genesi Hebraismus quidem habet ad verbum: καὶ ἥρχετο ὁ Νωὰχ γεωργὸς καὶ ἐφύτευσεν ἄμπελον. Lucas vero vertisset: καὶ ὁ Νωάχ γεωργος ἐφύτευσεν ἄμπελον ἀρχόμενος. Hoc est: Noach agricola tunc primum vineam instituit. Neque me latet interpretum tam Hebraeorum, quam nostrorum sententia. Sic Lucas, cum ait, tunc Iesus erat triginta annorum, incipiens: manifesto intelligit illi a natali triginta annos tunc primum fluxisse, & tricesimum primum inire. Hic locus Lucae male intellectus etiam ansam dedit errandi, vt natalem Christi infra cyclum primum Dionysianum posuerint, cum is ante initium primi ponendus sit, hoc est in anno Iudaico 3759, non 3760.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
