# De emendatione temporum 256-2

Scaliger, De emendatione temporum, PASSIONIS DOMINICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/256-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/256-2

PASSIONIS DOMINICAE. , IC labor, vt diximus, duabus quaestionibus attributus est. quarum altera pertinet ad tempus nati & passi Christi: altera ad Hebdomadas Danielis. Prior & ipsa in duo fastigia discessit. Nam prima parte disputatum est nobis tempus natalis Dominici. Istius vero, quod reliquum est, duas partes fecimus. Primum quot annos praedicauerit: deinde quo De emendat. temporum lib. VI. A quo anno, qua die passus sit. Quae controuersia neque minore contentione, quam illa de natali eius, agitata est, neque dum exploratior a veteribus illis tradita. De annis igitur τῆς πολιτείας & functionis Messiae prius agamus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
