# De emendatione temporum 257.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 257.1 to 257.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/257.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/257.1

De eo interuallo quot & quae fuerint veterum opiniones referre, difficilioris ne an inutilioris fuerit operae, nescio. Certe ambitiosus labor est, velle omnes referre. Nam iam illa Eusebiana de quatuor Pontificibus a nobis refutata. vnam tantum producam, quae omittenda non erat: vt homines pij & eruditi videant, quid iudicij illis veteribus fuerit in eiusmodi inuestigatione, & quo delectu ea a nobis accipienda. Clemens Alexandrinus vir saeculi sui eruditissimus, & vnus eorum, qui propius ab aetate Christi scripserunt, Christum affirmat vnum tantum annum praedicasse. Id ex illo Esaiae loco colligit a Luca relato: ἐναυτον δεκτὸν κυρίου κηρῦξαι ἀπέστειλέ με. Ita exponit ille: ὅτι ἔνιαυτον μόνον ἕδει αὐτον κηρῦξα, καὶ ζοῦτο γέγραπται οὕτως. ἔνιαντον δεκτὸν κυρίου &c. Mirum sane argumentum. Quod Esaias ex persona Christi dixerit, Annum acceptabilem misit praedicare me, propterea consequens esse, vt vnum tantum annum praedicarit. Epiphanius vero hanc sententiam Clementis vt parum sinceram incrustauit, & Christum duos annos πολιτεύσασθαι conijcit ἐκ τῆν πρός τι. quia si fuit vnus ἐνιαντὸς δεκτὸς, fuit & alter ergo δὐτιλεγόμενος, καὶ οὐ δεκτός. Ergo, inquit, duos annos praedicauit. Vno & tricesimo anno aetatis ῶν δεκτὸν: altero & tricesimo τὸν δὐτιλεγόμενον, & praeterea octaginta quatuor ἡμέρας δὐτιλεγομένας. Haec eiusmodi sunt, vt illis relictis meliora & veriora nobis quaerenda sint. Quemadmodum igitur Thucydides per aestates & hiemes bellum Peloponnesiacum descripsit: ita nobis in re paulo obscuriore interualla quaedam assumenda sunt, quibus comprehensis, characterem aliquem vnicuique anno attribuere possimus. Per Paschata igitur interualla nostra definiamus. Primum igitur Pascha diserte expressum est Iohannis secundo. Nam tertia die a baptismo scribit lohannes: μετὰ τοῦτο κατέβη εἰς Κα πρναοῦμ αὐτὸς καὶ ἡ μήτηρ ἀὐτοῦ, καὶ οἱ ἀδελφοὶ ἀὐτοῦ, καὶ οἱ μαθηταὶ ἀὐτοῦ, καὶ ἐκεὶ ἔμειναν οὐ πολλαὶ ἡ μέρας. καὶ ἐγγὺς ἦν τὸ πὰρα τεν Ἰουδαρων. In calce capitis: ὡς δὲ μν ἐν Ἰεροσολύμοις ἐν τῇ ἐορτῇ &c. Secundum Pascha apud eundem, cap. V. μετὰ ταῦτα ἦν ἐορτὴ τῆν Ἰουδαι ὤν.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
