Latin
PASSIONIS DOMINICAE
Scaliger, De emendatione temporum 258
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus aduertere licet, quam leui brachio haec tractarint, qui Harmonias Euangelicae historiae composuerunt, viri extra controuersiam insigni doctrina &pietate praediti, sed tamen qui haec non animaduerterint. Nunc singillatim ea nobis explicanda. quia nouitas quinque παράτων statim animos magnorum virorum percutiet: quanquam illa alia B probatione non indigebant. Faciendum tamen est propter dignitatem rei, quae accurata inuestigatione tractanda est, non perfunctorie.