# De emendatione temporum 258-2

Scaliger, De emendatione temporum, TEMPVS ABAPTISMO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/258-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/258-2

TEMPVS ABAPTISMO AD PRIMVM PASCHA. BAPTISMO ad proximum Pascha non multos dies interfuisse scribit Iohannes. Prima die MESSIAS agnitus ab Andrea fratre Simonis, P& Simone filio Iona, hora diei decima. Eadem die Simon vocatus KEPHA. Altera die Philippus domo Bethsaida sequitur Christum. Nathanaelis colloquium cum Christo. Haec omnia Iohannis primo. Tertia die nuptiae in vico Galilaeae Cana. aqua in vinum conuersa. Hinc Iesu in Capernaum vicum profectio. Vnde, quia Pascha imminebat, paucos post dies Hierosolyma ad solenne Azymorum reuertitur. Eodem tempore Campsorum, Numulariorum mensas euertit: institoria, cauponas mercium, armenta & greges ex templo abigit. Iohannis Ti. Itaque a baptismo ad illud Pascha acta capitum primi & secundi continentur apud lohannem. in quod tempus conijci debet ἡ τεσαρακοστὴ τῆς νηστείας, καὶ ὁ πειρασμὸς ex reliquis Euangelistis. Hic erat annus Christi tricesimus primus, Tiberij Iudaicus quintusdecimus quidem a Nisan, Romanus vero sextusdecimus ex a. d. XIII Kal. Septembris, M. Vinutio Quartino, C. Cassio Longino COSS. cyclo Lunae xim, anno periodi Iulianae 4743, Iudaicae 3789. Nisan 23 Aprilis. TEMPVS A BAPTISMO PASCHA SECVNDVM. B hoc Paschate, quod contigit vIi Mai, feria prima, estque omnium Paschatum Iudaicorum remotissimum, ad mensem Tebeth sequentis anni, cuius neomenia inciderat in xiii lanuarij, feria VII, comprehenduntur gesta capitis inni lohannis, nempe colloquium Nicodemi, discessus Christi ex vrbe, transitus per Samariam. Nam ex Galilaea in vrbem pergentibus necessarius erat transitus per Samariam, autore Iosepho. Iam diximus transitum per Samariam incidisse in mensem Tebeth: item quatuor menses superfuisse ad messem. Mensis autem messis erat ljar, secundus a Nisan, De emendat. temporum lib. VI. A Nisan, octauus a Tisri. Coniectum lohannem Baptistam in carcerem ex hoc loco lohannis constat, quod eius nomen Pharisaei Herodi detulissent propter multitudinem discipulorum, quod & Iosephus quoque testatur. Cui rei faces subiecit Herodias exulcerato ante in lohannem animo. Veritus igitur Iesus, ne & multitudo discipulorum suorum suspecta esset, iterum in Galilaeam secessit. Huc pertinet quartum caput Iohannis. Hinc Matthaeus orditur praedicationem Christi. ακούσας δὲ ὁ Ἰησοῦς, ὅτι ὁ lωαννης πρεδόθη, ἀύεχρησεν εἰς τὴν γαλιλάίαν. Paulo post: ἀπὸ ὥτε ἥρξατο Ἰησοῦς κηρύσσειν.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
