# De emendatione temporum 259-2

Scaliger, De emendatione temporum, INTERVALLVM A BAPTISMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/259-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/259-2

INTERVALLVM A BAPTISMO AD TERTIVM PASCHA. VRSVS repetit Hierosolyma festo Paschatis, quod fuit secundum a Ebaptismo. Scribit enim lohannes initio capitis V: μετὰ ταῦτα ἦν ἐορτή τῶν Ἰουδαγων, καὶ ὀνέβη ὁ Ἰησοῦς εἰς Ἰεροσόλυμα. Amense Tebeth proximum festum, propter quod necesse esset Deo comparere, id erat Pascha. Haud dubium igitur, quin illa ἑορτὴ fuerit Pascha. Itaque menses tres tantum mansit in Galilaea, postquam coniectus est lohannes in vincula. Intra id tempus Clinicus sanatus, quem octo & triginta annos languor obsidebat. Hoc in ipsa vrbe factum ad portam, quam προβατικὴ vocat Euangelistes, Nehemiae autem ea est jούστ τνν, hoc est πύλη προβατικὴ, in piscina Nτρηη3, vt recte vertit Paraphrastes Syrus. Id autem est domus Gratiae, ita dicta propter salutem aegris diuinitus contingentem. Nam in aquam caelitus turbatam immersi clinici in integrum restituebantur. Sabbatum erat, vt scribit Euangelistes, nempe 28 Aprilis, tertia dies Paschatis, quarta Azymorum. Nam Paschatis solenne inciderat in 26 Aprilis, feria V. Proinde tertia dies Paschatis erat Sabbatum: quod Iudaei vocant vio vina nav. Nam dies Septimanae sex inter duo Sabbata, in quibus opus fit, dicuntur Hebraeis vin, hoc est dies profestus, ἐργάσιμος ἡμέρα, τῆς μεταξὺ τοῦ σαββα τῶν. In illis autem solennibus, quae per octo aut septem dies obeuntur, semper primus eorum dierum est festus, & vltimus. Intermedijs opus fit. Itaque illi dies vocantur vin, profani, profesti. Quod si Sabbatum in illos intermedios dies incidit, dicitur vina nau, σάββατον ἐν τας μεταξὺ ἐορτῆς Ita Sabbatum eo anno inciderat εἰς τῆς μεταξὺ ἐορτῆς τοῦ πάρατος. Porro quintum caput Iohannis totum dicatum est miraculo clinici sanati. Post quintum caput magnus hiatus sequitur, abrupto tenore historiae. Nam statim initio VI capitis, nulla mentione tertiae in Galilaeam profectionis orditur res in Galilaea gestas, quae capitibus apud Matthaeum xii, apud Marcum VI, apud Lucam IX exponuntur. Idque consulto, vt alia omnia, a lohanne factum. Neque enim opus erat ea repetere, quae accurate & copiose ab illis tribus antea explicata erant, cum profiteatur se aliorum πτραλειπόμενα persequi.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
