# De emendatione temporum 260

Scaliger, De emendatione temporum, INTERVALLVM A BAPTISMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/260

Quamobrem qui Harmonias Euangelicae historiae condiderunt, quamuis egregie nauata illis est opera, tamen propter nescio quae leuicula argumenta multum falsi sunt, cum ex illis, quae a Matthaeo à quarto ad quartum decimum caput, & similiter a Marco & Luca tractantur, ea in id tempus coniecerint, quae in secundum Pascha conferenda erant, & in secundum annum a baptismate. Tota enim fere doctrina Christi & miraculorum melior pars incipit a tertio, aut paulo ante tertium Pascha. Neque aduerterunt, quae ante xini Matthaei, Vi Marci, ix Lucae narrantur, eorum meliorem partem interijciendam inter caput V, & VI Iohannis, in tertia scilicet ἀποδημίᾳ εἰς Ἴαλιλαίαι, cum adhuc lohannes in vinculis esset. Hic erat Christo annus tricesimus tertius incipiens, decimusseptimus Iudaicus Tiberij Caesaris, decimus octauus Romanus, Furio Camillo Arruntio Scriboniano, Cn. Domitio Ahenobarbo COSS. cyclo Lunae 14. B anno periodi Iulianae 4745: Iudaicae 3791. Nisan 30 Martij, feria prima.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
