Latin
261.1 to 261.5
Scaliger, De emendatione temporum 261.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
INTERVALLVM A BAPTISMO AD QVINTVM ET VLTIMVM PASCHA. N annum Christi xxxiiii, in quem incurrit quartum Pascha, capita haec conijcienda, xim Matthaei: vi, xiii Marci: vii Lucae, te. &caedes lohannis Baptistae: qui Paschata duo exegit in vinculis Q apud castrum nomine Μαχαιροκῦτα. Hinc ad passionem Domini filum historiae ab omnibus Euangelistis continuatur. Scribut igitur Matthaeus, Marcus, &Lucas, Iesum, cum esset in Galilaea, vls lacum Tiberiadis in loca sola secessisse. Caussam afferunt recentem casum lohannis Baptistae, item Iesum ab Herode metuentem, cuius scilicet iussu lohannes gladio percussus fuit. Quo nuncio accepto Iesus δύεχώρησεν, inquit Matthaeus, εις ἔρημον τπον κάτʼ ἰδίαν. Iohannes addit tantum, πέραν τῆς θαλάσσης migrasse. Quatuor autem Euangelistae vno ore scribunt tunc nihilo sequius vulgus eum secutum. vbi miraculum quinque panum, &duorum piscium patratum. Atque omnes quidem Euangelistae haec vno consensu. Tempus autem, vt antea diximus, solus lohannes designat. μὖδὲ ἐγγὺς τῆὸς πάρα ἡ ἐορτὴ τῆν Ἰουδαγων. Ecce quartum Pascha a baptismo. Quare ante Pascha caesus lohannes. Continuit igitur se intra fines Galilaeae vsque ad solenne σκήνοπηγίας, quod in eo anno inciderat in XXIX Octobris, feria quinta. μεσούσης vero ἔορτης Hierosolyma Iesum iterum venisse scribit lohannes. μεσοῦσὸν ἐορ τὴν vocat, quod a Iudaeis dici monuimus vio vin. Sex dies, in quibus opus fit, vocantur vin. Plutarchus ἐνεργοιὸ ἡμέρας vocat in Quaestionibus Romanis. A Luca in Actis diximus vocari τὸ μεταξὺ σαββατὼν, cap. ΧIII. παρεκάλουνταα ἐθνη εἰς τῆὸς μεταξὺ σαββατὼν λαληθαναι αὕτοις τὰ ῥήματαταυτα. Gentes obsecrabant, vt sibi eadem verba in reliqua Septimana exponerentur. Veteres Graeci, vbicunque in libris Apostolicis extabat scriptum σαββατὼν, illud nunc in σάββατον, nunc in σαββάτων, addito etiam articulo γν deprauarunt. σαββατὼν merum Hebraicum est rinav. Feriae autem Hebdomadis putantur à σαββατὼν, μιὰ σαββατὼν, δευτέρα σαββατών. Sic μιὰ φάση, δευτέραφαση. Porro εἰς τῆς μεταξὺ dictum pro, ἐν τας μεταξὸ, notissimo Hebraismo, quale illud apud Marcum, εἰς ὀἰκόνοστι, pro, ἐοἱκῳ θσί. Alioqui σάββατον est ipse septenarius dierum, ipsa Septimana: vt in illo Publicani, νηστεύω δὲς οὖ σαββάτου. Quia igitur Paulus praedicabat verbum Dei die Sabbati, propterea quod non alias Iudaei solent in proseuchas conuenire: Gentes, quae sitiebant verbum Dei, orant, vt in diebus reliquis Septimanae, etiam ad se verba haberet Paulus, quod in diebus vin Iudaei rebus diuinis non operantur, sed opus manibus faciunt.