# De emendatione temporum 261.6-7

Scaliger, De emendatione temporum, 261.6 to 261.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/261.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/261.6

Ad eundem modum hic apud Euangelistam ἡ μεσοῦσα ἐορτὴ est pimn hin, vel τῆς μεταξὺ ἐορτῆς, vt illud Lucae; τῆς μεταξὺ σαββατὰ in Actis. Vbi σαββατὼν est genitiuus. VItima die solennitatis, quam μεγάλὴν τῆς ἐορτῆς ἡμέραν vocat lohannes, Iesus docebat populum, atque agnitus à multis pro Messia. Ea dies erat ἡ ὁδδοαὶ τῆς σκύνοπηγίας, hoc est xxui mensis Tisri, quae tunc inciderat in V Nouembris. Mansit igitur lesus Hierosolymis post solenne σκύνοπηγίας. cuius temporis acta continentur capitibus lohannis, a VTi, ad finem X. Interea incurrunt Encaenia. qui cultus obseruatur XXV Casleu: cuius mensis neomenia contigit Decembris XIII, feria prima. Encaenia autem sexta die lanuarij, feria quarta, diebus circiter XIIII post confectum sidus Brumae. Propterea scribit Iohannes: ἐγένετο τὰ ἐνκαὶνια ἐν τοῖς Ἰεροσολύμοις, καὶ χειμὼν ἦν. De emendat. temporum lib. VI. A sulatum duorum Geminorum contulerunt, passionem autem in eum Nisan, qui proxime annum primum Olympiadis 203 praecessit: cum re vera Christus passus sit anno primo Olympiadis 203 currente.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
