Latin
CAVSSAE DIEI DOMINICAE
Scaliger, De emendatione temporum 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVSSAE DIEI DOMINICAE PASSIONIS IGNORATI. VOD igitur tam veteres, quam recentiores errauerint in inuestigatione huius rei, quarundam rerum ignorationem in caussa fuisse necesse est. Primum quod a passione retro ad baptismum annos A retexere nesciuerunt. Nam vetustissimi Romanae Ecclesiae Christiani verum annum passionis Dominicae non ignorarunt. In laterculo enim Paschali Victorini nondum excuso, in quo a baptismo Dominico ad vltima tempora Iustiniani per annos Christi &consules Romanos cyclus Paschalis continuatur, è regione anni 34 Christi notata est Passio dominica. Annus vero Christi 34 Dionysianus incurrit in XVI cycli Lunae, vt palam est.