# De emendatione temporum 263-2

Scaliger, De emendatione temporum, CAVSSAE DIEI DOMINICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/263-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/263-2

CAVSSAE DIEI DOMINICAE PASSIONIS IGNORATI. VOD igitur tam veteres, quam recentiores errauerint in inuestigatione huius rei, quarundam rerum ignorationem in caussa fuisse necesse est. Primum quod a passione retro ad baptismum annos A retexere nesciuerunt. Nam vetustissimi Romanae Ecclesiae Christiani verum annum passionis Dominicae non ignorarunt. In laterculo enim Paschali Victorini nondum excuso, in quo a baptismo Dominico ad vltima tempora Iustiniani per annos Christi & consules Romanos cyclus Paschalis continuatur, è regione anni 34 Christi notata est Passio dominica. Annus vero Christi 34 Dionysianus incurrit in XVI cycli Lunae, vt palam est.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
