# De emendatione temporum 263

Scaliger, De emendatione temporum, INTERVALLVM A BAPTISMO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/263

Quare apud Phlegontem eclipsis Solis illa immanis, quae videtur esse ea, quae praeter consuetudinem Christo moriente in oppositu luminarium contigit, male, meo, iudicio, in annum quartum Olympiadis 202 coniecta est, siue est error ipsius Phlegontis, siue Eusebij: quod potius credo. Nam omnia, quae de illa defectione narrat Phlegon, congruunt ei, quae contigit moriente Christo, quae alio nomine, quam defectiones vulgares appellanda fuit. Vtinam Phlegon ipse extaret: facile Eusobij errorem deprehenderemus. Tertullianus quoque eundem defectum Solis publicis actis consignatum fuisse testatur in Apologetico. Nam loquens περὶ της σταυρωσίμου ἡ μέρας, Eodem, inquit, momento dies medium orbem signante Sole, subducta est. Deliquium vtique putauerunt, qui id quoque super Christo praedicatum non sciuerunt. Et tamen eum mundi casum relatum in archiuis vestris habetis. Haec ille. Summa disputationis nostrae: Dominus noster IESVS CHRISTVS Filius Dei passus est anno Iuliano 79, Aprilis 23. Anno periodi Iulianae 4747, cyclo Lunae XVI, Solis xV. anno periodi Iudaicae 3793, cyclo Iudaico 12, die xiiii Nisan, feria Vi, παρασκευῇ τῆς ἐορτῆς τῆν Αζύμων. anno primo Olympiadis 203 currente, quae erat xIII periodi Olympicae. anno 48 periodi Atticae, ἐλαφηβολιωτνος δεκάτη φθίνοντος. anno 59 quintae periodi Calippicae, μουνυχιωνος τετράδι ἐπὶ δέκα. anno Selcucidarum Alexandreo 345, Nisan Iuliani 23. anno Chaldaico Seleucidarum 344, Ἀρτεμισίου τετάρτη ἐπὶ δέκα. Anno Nabonassari 781, Pachon XII. anno Actiaco Augustali LXII, Pachon 28. Anno 555 periodi sextae caelestis, αυροsιος νεομενίᾳ. Verus sane epilogismus anni & diei passionis Dominicae: qui cum tot annos hominum etiam perspicacissimorum oculos fugerit, eo ne hodierna quidem dies, qua haec scribebam, exploratior est. Neque enim coniecturis affectatus, vt ab alijs hactenus factum est, sed ex veris Canonibus vetustissimi anni Iudaici erutus est. Hic erat annus incipiens 1530 a primo ag no Paschali in Exodo mactato. A cuius agni immolatione typica ad veram nostiam, & verum Pascha immolatum, putantur anni Iuliani 129 minus diebus 19. Et mirum, ab exodi nocte prima, ad noctem, qua sepulchro conditus est Dominus, annos esse Aegyptiacos absolutos 1530. Nam 14 Pachon fuit agnus primus mactatus. eadem die eiusdem mensis Christus resurrexit. Quod sane dignum, quod obster non praetereatur.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
