# De emendatione temporum 264.1-3

Scaliger, De emendatione temporum, 264.1 to 264.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/264.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/264.1

Rursus Beda anno Christi 702, indictione XV monet in indiculo cerei Paschalis eius anni notatum hoc fuisse: A PASSIONE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI ANNI SVNT DCLXVIII. Si 702 annus natalis Christi est 668 eius passionis exactus, manifestum est 34 anno aetatis suae passum. Item si annus iniens 669 Passionis est cycli Lunaris decimus nonus, quod ex Paschate illius anni apparet, ergo ad methodum cycli Lunaris XV addenda. Adde XV ad 669. Abiectis 19 remanet cyclus illius anni decimus nonus. Si XV addenda annis passionis Dominicae, ergo primus annus passionis fuit XVi cycli. Annum igitur passionis per manus traditum ab Apostolis vsque certum & indubitatum retinuerunt, saltem in Romana Ecclesia. quod negari non potest. Sed quia methodum cycli Iudaici ignorarunt, mensem quoque ignorarunt. Mensem dico, non Nisan. Nam omnes sciunt Nisan esse mensem Paschalem: sed, vt Computatores nostri loquntur, Lunationem Paschalem. Multum enim differre lunationes Iudaicas a Dionysianis & Nicenis, certissime constat ex ijs, quae a nobis libro secundo disputata sunt. Cum enim in cyclo Lunari sint anni nouendecim, in nouem tantum nobis cum Iudaeis conuenit de Lunatione Paschali. in reliquis decem Nisan Nicenus est Adar Iudaicus. Itaque hoc multum imposuit doctis & pijs viris, qui huius rei tempus ex methodo Dionysiana non ex Iudaica inuestigarunt. Atque vt veteres praeteream, amicus noster Onufrius Panuinius, pater historiae, cum cyclo Lunae XVI necessario Christum passum esse ex ijs, quae Beda adfert, conijceret, hoc est anno Christi Dionysiano 34: tamen non solum Adar pro Nisan accipit, sed & secundam Adar pro neomenia Nisan. Adar enim illius anni habet Characterem neomeniae feriam VI, Martij XII. Cuius quartadecima vicesima quinta Martij. At is XXVI Martij passum contendit. Praeterea multum eum fugit ratio, qui cyclum Lunae XVI in annum quartum Olympiadis 202 conijcit. Vide quantum errorum omissio characteris anni nobis peperit.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
