# De emendatione temporum 264.4-6

Scaliger, De emendatione temporum, 264.4 to 264.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/264.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/264.4

Nam & eiusdem ignorationis fuit, nescire XVI cyclum fuisse Tiberiani imperij annum vicesimum currentem, à quo retro ad quintumdecimum interuallum est anni quinque absoluti, si quidem putentur more Romano: ita vt si praecise accipiantur illi anni Tiberiani, a baptismo Christi ad resurrectionem sex Paschata necessario comprehendantur. Annus enim XV Tiberij erat XI cycli a Kal. Ianuarijs, caeptus cyclo X currente a fine mensis Augusti antecedentis. Sed Iudaice putatus adhuc ante Nisan est XV, qui Romanis iam erat XVi. Quare non a duobus Geminis qui XV anno Tiberij Romano coss. erant, ordiendum fuit tempus baptismi, sed a sequentibus COSS. Nam duo Gemini magistratum inierunt illis Kal. Ianuarij, quo annus Tiberij XV currebat secundum Romanos, secundum Iudaeos autem XiIi. Itaque vetustiores scriptores, qui hanc rem tractarunt, cum viderent XV annum Tiberij competere consulatui duorum Geminorum, passionem Domini in xvisi annum Tiberianum contulerunt, biennium a vero desciscentes. Recentiores vero, inter quos Io. Lucidus, qui persuasum haberent quatuor tantum Paschata inter Baptismum & Resurrectionem interiecta fuisse, passionis tempus cum anno Christi 33 comparant, hoc est, cum cyclo XV, Aprilis IIII. Atqui duplex est error. Primum, cum putant esse Nisan, qui erat Adar alter. Deinde cum eam dicunt esse quartamdecimam Nisan, quae erat quintadeciDe emendat. temporum lib. VI. ma Adar alterius. Neque tamen effugient quin is sit XIX annus Tiberij, quintus vero a XV eiusdem Tiberij, si Romane non Iudaice putetur.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
