# De emendatione temporum 265.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 265.1 to 265.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/265.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/265.1

Male vero & a Sebastiano Munstero viro optimo & doctissimo, & ab omnibus hominibus nostris citimus Tisri statuitur in 25 Augusti, cyclo Iudaico 16, Dionysiano 19 cum citimus Tisri statuendus sit in 12 Septembris cyclo Dionysiano primo, Iudaico 17: remotissimus autem in 12 Octobris, cyclo Dionysiano 12, Iudaico 9. Proinde Pascha citimum hodiernum in tertia Aprilis: quod temporibus Messiae incurrebat in octauam, cyclo Dionysiano primo, Iudaico 16. Pascha remotissimum hodiernum in Kal. Mai, tempore Messiae in sexta, cyclo Dionysiano XV, Iudaico XII. Sed quis modus scribendi erit, si omnium veterum, & recentiorum errores recensere placet: Satis erit haec Christianos & candidos homines monuisse. Igitur in toto illo quinquennio, quod a baptismo ad resurrectionem extenditur, nullus Nisan caepit feria vii praeter illum, in quo passus Dominus, & cui congruit annus Tiberij vicesimus. cuius Nisan neomecia fuit 6. 19. 95. Vbi translatio mixta, πολιτικὴ propter BADV: σελυναικὴ propter nouilunium vetus. Translata igitur in feriam septimam neomenia Nisan. Qui autem translationes politicas illis temporibus vsitatas negant, non alio elencho refelluntur, quam Iosephi autoritate, cuius testimonia conuincunt annis plus quam 130 ante Christum eas in vsu fuisse. Quod satis a nobis declaratum esse libro secundo arbitramur. QUAE OBIICIVNTVR A IVDAEIS. Ntequam ad ea veniamus, quae a Iudaeis obijciuntur, quaedam prius de celebratione Paschatis ἐν προθεωρίας λόγρν dicenda sunt. Sciendum octo dies Azymorum fuisse, item octo Paschatis. Sed diuersa habent capita. Nam prima Azymorum est xin nox mensis Nisan: vltima est Xxi nox eiusdem mensis. Exodi XII. 18. Propterea Iosephus scribit per octo dies ἄζυμα a Iudaeis obseruari. οθεν, inquit, εἰς μνήμὴνν τῆς ττε ἐνδείας ἐορτὴν ἄγομεν ἐφʼ ἡ μέρας ὀκτὼ, τὴν τῇν Ἀζύμων λεγομένὴν. Euangelistae quoque τὴν πρώτὴν τῇν ἀζύμων dicentes quartamdecimam Nisan intelligunt. Prima autem Paschatis est XV Nisan, ἐερομενία & festiuus dies, in quo opus non fiebat. Vltima dies Paschatis antiquitus erat octaua Azymorum, hoc est XXI Nisan, a lege instituta, quae erat & ipsa iερομενία & dies ἄπρακτος.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
