# De emendatione temporum 266

Scaliger, De emendatione temporum, CAVSSAE DIEI DOMINICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266

Sed mirum Iudaeos hodie in tanta rerum etiam earum, quae ad Iudaismum pertinent, ignoratione versari, idque propter multa veteris consuetudinis scita nunc desita: quae nimirum nefas est alibi, quam in templo Hierosolymitano obire. Hodie enim in xii nocte Nisan fermentum quidem inuestigant, vt siquid reliquiarum eius inueniatur, id protinus aboleatur, ne quod eius vestigium extet. cui rei obeundae habent vetustissimam formulam in haec verba conceptam: N7pyƆ arvin I ipa nq NDQVANTI NDIT NTMV NZNTNVDD 73 NV7J: Omne fermentum quodcunque hic est in potestate mea, quod neque vidi, neque aboleui, nullum esto. Tanquam puluis terrae existimator. Caetera vero, quae olim pertinebant ad ritum mactandi agni, & alios castus, atque obseruationes, ipsi hodie transtulerunt in noctem XV, quam man, hoc est διήγησιν, vocant, vt infra videbimus. Igitur ἐνπρότη τὴν Ἀζύμων, feria vI, Iesus, & omnes Iudaei immolarunt, & manducarunt agnum, quod dicitur, θύειν τῆὸς πάᾳα. Eadem die, & feria, nempe luce, quae eam noctem sequata est, Christus crucifixus. Dies enim Hebraeorum ciuilis, hoc est, τὸς νυσθήμερον, diuiditur in 27 & pa vt alibi diximus. In priore parte agnus typicus, in altera verus agnus immolatus. Nocte sequenti post crucifixionem caepit feria vi, circiter tempus sepulturae Dominicae. In illam feriam VTI incurrebat etiam Solenne Paschatis. Ea est, quam primam Paschatis vocant Iudaei non θυ JιυN7 oi. Euangelista autem σάββατον μέγα: quia tunc duo Sabbata in vnam diem concurrebant: Sabbatum scilicet ordinarium, & solenne Paschatis. quod ita esse ne Iudaei quidem ipsi, quorum caussa hanc disputationem instituimus, negare possint.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
