Latin
267.4 to 267.5
Scaliger, De emendatione temporum 267.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Concludamus igitur πάσχα φατεῖν, aut θύεν etiam de XV nocte dici, quam proprie ἐορτὴν τοῦ πάσχα, &πρώτὴ οῦ πάσχα vocatam esse diximus. Notandum etiam non solum sacrificium xiiii, &xv noctis πάσχα dici, sed etiam ipsa Azyma. Nam paterfamilias in porrigendo frusto panis azymi contubernio, aut familiae suae, dicebat ΠρρI 01 71 73, πᾶς χρείαν ἔχων δεῦρο, καὶ πασχατιζέτω. Quisquis opus habet, accedat, &paschatisset. In quibus verbis paschatissare est Azyma comedere. Quamobrem perperam Graeci, &quidam Latini eos secuti etiam temporibus nostris pronunciarunt Christum Pascha anticipasse. Cuius sententiae autores vetustissimi extant &summi viri. In quibus Epiphanius scribit Christum feria tertia Pascha celebrasse, hoc est nocte, quae secuta est feriam tertiam, quarta Iudaica ineunte, neque Azyma sed fermentata discipulis porrexisse. Hinc illorum hominum in Latinos capitale odium, &inexpiabiles inimicitiae. Qua in sententia tuenda mira est eorum temeritas &peruicacia. Vna Cedreni prolata caeterorum omnium instar erit. Ita enim de caena Domini loquens scribit: ὅτι δὲ οὐ κατὰ τὴν ἰδʼ ἐπετέλεσε τῆς πάσχα, ἀλλὰ πρὸτούτου τῆς μυστικὸν ἑτέλεσε δεῖπνον, ὅτε καὶ ἀγιασμὸς τν ἀζύμων, καὶ ἡ προετοιμασία τῆς ἐορτῆς ἐγίνετο, εὑρίσκεται τοῖς μαθητῶς μεταδιδοιῦ οὐ θύματος, οὐδʼ ἀζύμων, ἀλλʼ Σρτου καὶ πότηρίου.