Latin
VAE GRAECI, ET ALII COMMINISCVNTVR DE
Scaliger, De emendatione temporum 269
Unproofread scanNot analysed yet
Haec dicta sunto, non in illorum hominum eximiorum reprehensionem, sed in gratiam studiosorum, ne in re seria illorum autoritati verum postponant, quod alioqui etiam in re leuissima nobis omni autoritate majus, &antiquius esse debet. De illis vero sanctissimis &summis viris non nisi intra modum loqui debemus, atque ita eorum errores tangere, vt &illis sua reuerentia &veritati autoritas constet.