# De emendatione temporum 269

Scaliger, De emendatione temporum, VAE GRAECI, ET ALII COMMINISCVNTVR DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/269

Haec dicta sunto, non in illorum hominum eximiorum reprehensionem, sed in gratiam studiosorum, ne in re seria illorum autoritati verum postponant, quod alioqui etiam in re leuissima nobis omni autoritate majus, & antiquius esse debet. De illis vero sanctissimis & summis viris non nisi intra modum loqui debemus, atque ita eorum errores tangere, vt & illis sua reuerentia & veritati autoritas constet.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
