Latin
27.1 to 27.4
Scaliger, De emendatione temporum 27.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim XXI nox Septembris fuit vicesima Boedromionis, isque annus fuit vltimus Tetraeteridis, ac praeterea embolimaeus, vt alias docebitur, sane quod reliquum est dierum anni embolimaei a vicesima Boedromionis ad neomeniam Gamelionis deducet nos in eam diem, quae ostendet coniunctionem luminarium, siue ea fuerit σαύοδος simplex, siue ἐξαυγασμός. A vicesima Boedromionis ad exitum mensis sunt dies XI. Pyanepsion, Maemacterion, Posideon prior, &Posideon posterior, dies 120. Summa 131. quibus adde biduum γῆπβαλλουσων in fine Posideonis. Summa dierum omnium 133. qui a XXI nocte Septembris deducti consistunt in nocte, quae secuta est xxxi diem lanuarij, hoc est in nocte, quae praecedit Kal. Februarij, à qua nocte ipsarum Kalendarum diem ciuilem putarent Attici. Sane ea nocte fuit coniunctio media luminarium, &nocte, quae secuta est Kalendas, &incipit secundam Februarij ex instituto Athenarum, ea, inquam, nocte fuit φάσις σελύνης, &δυτιρα γαμηλιῶνος ἰστα μένου. Quare ab ipsa coniunctione, non ἀπὸ φάσεως φετταρίου neomenias suas putabant. Quibus animaduersis sine vllo dubio primus annus periodi Atticae incipiebat nocte lanuarij XIX, in litera E. Quod verum esse, &certis rationibus a nobis conclusum, ex ijs, quae postea adijciemus, patebit. Vnum superest: quando scilicet intercalabatur. Neque enim arbitrio ἱερσφαντὴν relinquebatur, vt Romae ex Pontificum libidine celebrabatur, aut omittebatur intercalatio. Sciant igitur candidi, &studiosi adolescentes, Hecatembaeonem fuisse Canonem embolismi, quemadmodum nouilunium C proximum post brumam, erat Canon Tetraeteridis. Nunquam enim neomenia Gamelionis primi anni praeuertebat nouilunium proximum post brumam, neque Hecatombaeon vnquam ante επὰς θεριναὶ incipiebat. Quod etiam ex Platonis loco supra a nobis adducto manifestum sit, qui scribit anni initium sumendum ab illius mensis neomenia, quae proxime μετὰ τὰς βοπὰς sequetur. Annus Atticus erat 362 dierum, vt iam toties diximus. Itaque sequens annus anticipat prioris epocham triduo. Exempli gratia. Incipiat Gamelion hoc anno, Kal. Ianuarij. Anno sequente incipiet 29 Decembris. Finge solstitium in ini Iulij: Hecatobaeonis neomeniam in ii reiusdem. Sequente anno Hecatombaeon incipiet Kal. Iulijs. Atqui Solstitium anteuertet hoc modo. Si enim non intercaletur, solstitium deprehendetur in iii Hecatombaeonis contra Canonem.