Latin
270.1 to 270.4
Scaliger, De emendatione temporum 270.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In quo inter caetera priuilegia Iudaeis ab Augusto concessa, hoc praeterea adijcitur, ἐγγύας τε μὴ ὁμολογεῖν ἀὐτοις ἐν τοῖς σάββασιν, ἢ τῇ πρὸ ταύτης πρασκευὴ ἀπὸ ὡρας ἐνάτης. Ecce tempus proprie competens πρασκευῆ, ἀπὸ ὥρας ἐνάτης. Augustinus quoque in Euangelium secundum lohannem idem docet his verbis: Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne aduesperasceret, quando iam propter Parasceuen, quam CAENAM PVRAM IVDAEI Latine vsitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat. Vides parasceuen proprie dici tempus, quod aduesperationem inter &Solem occasum interiectum est. De caena pura in Festum olim loquuti sumus, ita vt ary sit proprie CAENA PVRA. Alioqui καταχρήστικως vel ἰδιωτίκως tota etiam dies Veneris dicitur παρασκευὴ, saltem ab hora sexta. vt apud Iohannem: μὖ δὲ παρασκευὴ τοῦ πάρα, καὶ ὡρα ὥσεὶ ἔκτη. Itaque ea dicitur παρασκεὴ antequam venerit. Ad eundem modum Euangelistes scribit, cum venisset dies, qua oportebat mactari Pascha, cum tamen ea inciperet ἀπὸ ἐνάτης: &ea ipsa hora necesse esset parari hostiam paschalem. Aliud dubium sequitur. Cum in lege diserte praecipiatur, vt in procinctu, &stantes, atque calciati agnum immolarent, hic tamen Christus cum discipulis discumbens in triclinio ἐστρωμένῳ, Pascha manducat. Hic mira est sententiarum, &interpretationum licentia. Atqui cogitandum erat, Christum nihil in ritibus, qui tunc obtinebant, innouasse, &potius, quod hoc fecisset, id in more positum fuisse putare, quam id ab illo innouatum esse. Iam ab exilio Babylonico desierat procinctus ille, &,vt pleraque alia, immutatus erat a Nomodidascalis. Nam temporibus Christi, &antea per φρατριὰς, &contubernia discumbentes deni, aut viceni, saltem non minores, quam deni, agnum manducabant. Iosephus lib. isi Originum Iudaicarum, loquens de Paschate quartaedecimae Nisan, καὶ δὴ τελοῦμὲν αὐτὴν (ἐορτὴν) κτὰ φρατριαὶ, μηδενὸς τῇν τεθυμένων εἰς τὴν ἐπιοῦταν τηρουμένου. In libris belli Iudaici: ἐνστάσης τῆς ἐορτῆς, πάχα καλεται, καθ ἦν θύουσι μὲν ἀπὸ ἐνάτης ὡρας μὲχρι ἐνδεκάτης, ὥσπερ δὲ φρατριὰ περὶ ἑκάστην γίνεται θυσίαν, Cἐκ ἐλάσων αὐδρῶν δέκα. μόνον γὰρ Cέκ ἔξεστι δάίνυσθαι. πολλοὶ δὲ καὶ σῦν εἰκοσι α θροίζονται &c.