Latin
STIONIBVS DANIELIS
Scaliger, De emendatione temporum 273-2
Unproofread scanNot analysed yet
STIONIBVS DANIELIS. DE REGIBVS BABYLONIIS, SOLVTIONE CAPTIVITATIS. BSOLVTA priore parte huius libri, quae ad annos veros natalis, &passionis Dominicae pertinebat, nunc reliquum de Daniele, quod promisimus, absoluamus. Id in duas partes secabimus. prima est Qde annis captiuitatis Babylonicae, item de templo ab Antiocho polluto, ac denique de Encaenijs Machabaei. Altera est de Hebdomadibus toties a tot interpretibus vexatis: quae est nobilissima quaestio. Duo sunt genera hominum, in quos conferenda est culpa ignorationis harum rerum, hoc est temporum Christi, &Hebdomadum Danielis.