Latin
274.5 to 274.6
Scaliger, De emendatione temporum 274.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Huic disputationi succreuit aliud genus dubitationis de primo anno Cyri, alijs ab initio illius regni putantibus, inter quos Africanus, &eum secuti melior pars veterum scriptorum: alijs a capta Babylone, inter quos non pauci tam ex veteribus, quam ex recentioribus. Sed neutrum verum. Nam si primo anno Cyri competit septuagesimus captiuitatis, initium captiuitatis fuerit prius initio Nabopollasari annis quinque. Quod absurdissimum. Longe vero a ratione remotum idem tempus in captam Babylonem conferre. Statim enim post bellum Lydiae profligatum &Croesum captum Cyrus ad oppugnationem Babylonis conuertit se, autore Herodoto. Κῦρος δὲ ἐπεί τε τὰ πδῦτα τῆς ἡπείρουἀποχείρια ἐποιήσατ, Ἀσσυρίοισι ἐπετίθετο. Captus autem est Croesus anno quarto Olympiadis LVII, vt refert Eusebius. Et Sardes victor ingressus Cyrus Olympiade octaua &quinquagesima, autore Solino. Babylonis expugnationem qui in certum tempus contulerit nullus veterum extat hodie. De emendat. temporum lib. VI. hodie. Sed manifeste colligitur ex Herodoto. cuius si verba &contextum orationis diligenter putaueris, colligetur tempus expugnatae Babylonis sub annum Iphiti 230, anno secundo scilicet a captis Sardibus, &victo Croeso.