# De emendatione temporum 275.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 275.1 to 275.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/275.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/275.1

Sed eius rei certiora extant vestigia apud Iosephum ex Beroso illo Chaldaeo, qui ab initio Nabuchodonosori ad expugnatam sub Cyro Babylonem omnes Reges recenset ordine, qui in eo interuallo alius alij successerunt. Nabuchodonosoro igitur annos tribuit 43. quot re vera attribuendi sunt. Euilmerodacho duos. Niriglissaro quatuor. Laborosardacho menses nouem. Nabonido vltimo Regi annos septemdecim. Colliguntur ab initio Nabuchodonosori ad Nabonidi deditionem anni 67. De qua summa deductis septem integris ante captum lechoniam, relinquuntur sexaginta a capto lechonia continuandi, anno periodi Iulianae 4167. qui est ducentesimus tricesimus Iphiti, & secundus Olympiadis quinquagesimae octauae. Itaque ex Eusebio, Solino, & Beroso Chaldaeo eruitur certissima captae Babylonis epocha, qui non potest esse septuagesimus annus captiuitatis. Quid ergo? Iudaei profecto eum annum Cyri primum dixerunt, qui est primus solutae captiuitatis. Homines enim in patriam reuertentes vnde primum tempora putarent, quam ab eo anno, qui princeps fuit eorum libertatis? Itaque & Daniel, quanquam consenuit in Babylonia, & Susiana, tamen eundem primum annum Cyri intelligit, quem reliqui Iudaei. Annus capti lechoniae in periodo Iuliana est 4114. Itaque 4183 est septuagesimus a captiuitate eiusdem lechoniae. in cuius diebus aestiuis caepit annus secundus Olympiadis 62, & 4184 est septuagesimus primus annus, quem secundum Cyri vocat scriptura. 4185 est tertius Cyri, vt loquitur scriptura, & septuagesimus secundus captiuitatis, vltimus imperij Cyri, primus Cambysae, vt a nobis libro proximo supra disputatum est suo loco. Itaque pessime quidam solutam captiuitatem cum anno primo imperij Cyri comparant, quo tempore nullum imperium habebat in Iudaeos Cyrus. Tunc enim primum Iudaeorum dominus fuit, cum & Babyloniae. & cum Babylonem, & lonca caetera, in quae Iudaeorum coloniae traductae erant, caepit, tamen tunc primum statim non potuit Iudaeorum rebus prospicere, cum potius illi de ordinandis illius tractus prouincijs cogitandum esset. Quare annus primus Cyri, vt vocat scriptura, ita dictus, quod primus esset solutae captiuitatis, non quod primus imperij illius Regis magni. Sic hodie Syrochaldaei iam ab antiquis vsque temporibus annum primum Alexandri vocant, qui tamen erat primus Seleuci, non Alexandri. In summa igitur pace, & profligatis bellis omnibus Cyrus soluit captiuitatem Iudaicam.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
