# De emendatione temporum 276-2

Scaliger, De emendatione temporum, STIONIBVS DANIELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/276-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/276-2

Haec nomina tam Chaldaica, quam Assyriaca possunt extendi, vt cuique libuerit. quod per me fiat, licet. Non enim omnia, sed selectiora posuimus. Horum vero nominum methodus vtilissima & maxime necessaria est Chronologo, saltem vt ne reges Assyrios cum Chaldaeis confundat. Quod hactenus a recentioribus Chronologis factum. vt cum Salmanasarum eundem cum Nabonasaro faciunt. In quo praeter historiam, peccant etiam nomine. Nam illud nomen nihil Chaldaicae originis habet, cum ex secundo, & nono Assyrio compositum sit. Par imprudentia, cum Sennacherib, & Assarhaddon reges Babyloniae constituunt. Igitur omnia Assyria & Chaldaea nomina composita sunt ex simplicibus: quaequidem fere omnia sunt Deorum Babyloniorum nomina. vt Mero, Nebo, Bel. Isaiae cap. XLVI. Seschac nomen Deae apud Ieremiam DI. Neque enim Schesach Babylon est per modum, quem ATBASCH ineptissimi Rabbini vocant. Aut igitur ex duobus componuntur, vt υN129 Nabo-nassar, Chaldaicum, ex primo & septimo simplicibus. v7N7–12, Nabulassar apud Iosephum, idem nomen. quod & ipsum ex tribus compositum dicitur De emendat. temporum lib. VI. dicitur Nabo-pul-letzar. Ναβοπολλάσναρος Eusebio, & Ptolemaeo. Aut componuntur ex tribus, vt, quod iam diximus, Nabopollassarus, & ηNy79–123, Nabuchodonosor, ναβουχοδονόσορος Beroso, & XND2, Nebuchadretzar Ieremiae, Ναβουχοδρόσορος Megastheni, & ex eo Straboni.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
