Latin
STIONIBVS DANIELIS
Scaliger, De emendatione temporum 280
Unproofread scanNot analysed yet
Friuola enim, &nugatiora coniectura illa, vt annum tantum regnasse probetur, quod primus annus illius Darij sit septuagesimus captiuitatis: idque ex nono Danielis colligi. Pulchrum sane commentum. Daniel scribit primo anno Darij Medi sibi librum leremiae legenti patefactum numerum annorum, intra quos captiuitas Iudaeorum stare debebat. Illud enim urρ τιγα, ἔκαθον ἐν βιβλίοις, manifeste declarat Danielem habuisse in manibus volumen Ieremiae, in cuius capitibus 25, &29 legerit septuaginta annis definitum esse tempus captiuitatis Iudaicae. An propterea sequitur septuagesimum annum instare? aut Darium Medum vnum tantum annum integrum regnasse, quod eius primi anni tantum meminerit Daniel? Hoc si verum erat, sequeretur &illud necessario, Nabuchodonosorum tres tantum annos imperasse, quia tertij tantum meminerit Daniel. Hic igitur Darius Medus, siue Nabonidus octagenarius, regno exutus a Cyro reliquum vitae tempus in praefectura Carmaniae priuatus exegit.