# De emendatione temporum 284.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 284.1 to 284.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/284.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/284.1

En duo Reges ordine succedentes, Oxyares, vel, vt Iudaei Critici pronunciant, Ahaschweros, & Artaxerxes. Mox in sequentibus dicitur Artaxerxi illi Darius quidam successisse: cuius Darij anno secundo intermissum opus templi repetitum & continuatum. Cui Rex Artaxerxes deinde successit is, qui Nehemiam & Esdram in Iudaeam misit. Perspicue ergo Darius, cuius anno secundo opus templi repetitum, is est Darius Nothus stipatus duobus Artaxerxis, Mnemone, & Macrochire. Qui autem praecedit Longimanum, is, nisi bardi sumus, est Xerxes, quem Oxyaren vocat Scriptura, nomine scilicet, quo priuatus vocabatur. Uι7UηN Ὀξυάρης, vel, vt Hebraei Masoretae, vinvns, Anaschweros. quod parum refert. Is igitur, siue ἐξυάρης, siue Ahaschweros, est omnino Xerxes magnus terror Graeciae, vir EsterHebraeae. Primum considera opes eius initio libri Ester, in haec verba: Ipse est AHASCHWEROS, qui ab India ad Aethiopiam vsque centum, & septemdecim prouincijs imperabat. Hoc testatur Herodotus, cum Mardonium ita cum Xerxe loquentem inducit: δινὸν μὲν ἄν εἰη πρῆγμα, εἰ Σάκας μὲν καὶ Ἰνδοιὲ, καὶ Αἰθιόπας, καὶ Ἀσσύριοις, ἄλλα τε ἐθνεα πολλὰ καὶ μεγάλα ἀδικήσδμτα Ἴέρσας οὐδὲν, ἀλλὰ δύναμιν σπρόσκτασθαι βουλό μενοι καταστρεψάμενοι δούλοις ἔχρκεν. Ἑλλήνας δὲ ἀὑπάρξαντας ἀδικίης οὐ τιμωρησόμεθα. Rursus considera interuallum a Nabuchodonosoro ad illum. Kis Beniaminita abductus est Babylonem cum Rege lechonia. Huius filius Simei. Illius lairus, pater Mardochaei. Mardochaeus vero erat patruelis Ester. En tres γενεαὶ à Nabuchodonosoro ad Ester Reginam. Et sane a capto lechonia ad δάβασιν ξέρξου putantur anni 120. Nam quod Annius ille Viterbiensis sub nomine Philonis non veretur 198 annos Mardochaeo attribuere, id eiusmodi est, vt non aliter quam ab homine otioso confictum, & ab indocto praue interpretatum accipiamus. Nam illa verba, Quia à rege Bahyloniae abductus est, perperam refert non ad Mardochaei proauum Kis, sed ad Mardochaeum ipsum. Sed quid tergiuersamur? Xerxes est quartus a Cyro, & proximus ante Artaxerxem. Esdrae IIII, 6. 7. Ergo Oxyares est Xerxes, qui Axeste, & Xeste dici debebat, vt iam disputauimus, ex 19, 12, NDUDN ὀξέστης. Omnibus vero ad imperium accedentibus nomen mutari moris esse, supra in nominibus Chaldaicis disputatum est. Sic Artaxerxes Mnemon, cum adhuc priuatus esset, vocabatur ἀρσίκας & δαῤσης. Darius Nothus prius dicebatur Aαρς, & Ωγς. Ctesias: βασιλεει Λχος, καὶ μετονομάζεται Δαριαος. Eius filius prius Apdictus, in imperio Λγς Ἀρταξέρξης tranominatus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
