Latin
284.5 to 284.6
Scaliger, De emendatione temporum 284.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Denique qui Codomannus prius dicebatur, is in imperio Darius dictus, vltimus Rex Persarum. ὀξέστης igitur, &ξέστης est is, quem Graeci ξέρξὴν vocarunt, sicut pro Σρταξέστης dixerunt ἀρταξέρξης. Sed quid dicam de Regina vxore Xerxis: Ea vocabatur Αμιστρις, vel, vt alibi reperio, Αμέστρις. προυτ nq ex 14, 7. Similis compositio nominis ND7DD, quomodo pater Aman vocatus, ex 14. 9. An dubitatur eam esse Reginam Ester? Sane idem nomen. quae ita vocata, cum ad thalamum regis venisset, cum antea Hadassa vocaretur. Ea, inquam, est Ester, siue Am-estris Regina, quae populares suos Iudaeos ab insidijs Aman vindicauit, cum regem splendidissimo conuiuio De emendat. temporum lib. VI. conuiuio excepisset. quod conuiuium Persice dicebatur τυκτά, vt autor est Herodotus. qui etiam adijcit in eo conuiuio Regibus Persarum non licuisse vlli negare quicquam eorum, quae a se peterentur. Cum igitur constet Ahaschweros, siue ὀξυαῥὴν, esse Xerxe, vides quam imprudenterIudaei, &quidam nostrorum hominum eos sequuti Darium Medum huius filium esse scribunt. Alij tres Ahaschweros hariolati sunt. Quid verbis opus est?