# De emendatione temporum 285-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE HEBDOMADIBVS DANIELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/285-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/285-2

Xerxes. Daniel. XTI. 2. Esdrae IIII. 6. Ester Artaxerxes ὁ μακρόχερ. Esdrae ii1i. 7 Darius Nothus. Esdrae II1I. 24. V. Artaxerxes ὁ μνῆμων. Esdrae VIi. Nehem. I. Achos. * Darius Codomannus. Nehemiae XII. 22. Manifesta igitur est Διαδοχὶ Regum Persidis in sacris libris, atque eadem, quae in Graecis. Inter Artaxeste secundum, & Darium vltimum, vnus est duntaxat Ochus Artaxeste scelere ante alios immanior omnes, vnus, inquam, cuius mentio non fit in sacris literis. Caeteri omnes diserte extant in Daniele, Esdra, Ester, Nehemia, Zacharia, Haggaeo. Nullus igitur locus illis Assueris Priscis, Assueris Babylonijs, Assueris Pijs, & reliquis, vt Plautus loquitur, Regum mendicabulis, qui ex officina Chronologorum praesertim ex somnijs Annij Viterbiensis prodierunt. Quin nescio qui nuper duos Cyros nobis genuerunt, alterum filium Darij Medi, alterum Cyrum illum Magnum. Sed ἄλις δρυός. Quam vero venusti sunt, qui monstrum geminum ex duobus Regibus, Assuero & Artaxerxe, composuerunt, vt subito in Cyri throno collocatus sit Assuerus Artaxerxes. Id acutum commentum ex commatibus 6, 7, cap. IIII Esdrae fabricatum: cum ibi clare scribatur, primum a Samaritis, Syris, & indigenis opus templi interpellatum. Commate 4. Cum tamen nihilominus Zorobabel opus continuaturus esset, & indigenarum conatus eluderet, alio confugerunt hostes Iudaeorum. Aulicos subornarunt, qui Iudaeos apud Cyrum accusarent. Quare interim cessatum ab opere, adhuc imperante Cyro. Commate V. Cum neque satis esse putarent, eos ab aulicis apud Reges accusari, ipsi vltro accusationi subscripserunt: & nomen Iudaeorum Ahaschwero, siue Oxyarae, hoc est Xerxi, qui tunc primum ad imperium accesserat, deferunt. Commate 6. Eo mortuo, apud Artaxesten, qui Xerxi successit, iterum Iudaeos, & eorum proceres accusarunt. Commate 7. Vnde opus templi à reditu Iudaeorum & fundamentis iactis, ad secundum annum Darij Nothi, intermissum per antios 107. Sed Chronologi quid designarunt? Ex Ahaschwero sexti commatis, & Artaxeste septimi monstrum illud bicorpor compegerunt, Assuerum Artaxerxem. Cum igitur series regum Persidis a Cyro magno ad Darium Codomannum vltimum deducta sit, hinc colligere licet magnum interuallum, quod inter reditum Hebraeorum ex Chaldaea, & annum secundum Darij Nothi interest. Primum Nehemias anno vicesimo Artaxerxis Memoris scribit sese diu inuestigasse librum Genealogiae eorum, qui cum Zorobabele redierant, eumque post longam inuestigationem tandem sese reperisse.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
