# De emendatione temporum 285

Scaliger, De emendatione temporum, DE HEBDOMADIBVS DANIELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/285

Aliam Persidem, alios eius Reges commenti sunt. A Cyro igitur regem opulentissimum quartum putat Daniel. Ahaschweros est rex ille opulentissimus, & proinde quartus a Cyro. Quod si quartus a Cyro, & Xerxes igitur. Huic succedit Artaxeste, ei Dariaeos, illi deinde Artaxeste alter. quae series in Daniele, Esdra, & Nehemia, Zacharia, & Haggaeo deprehenditur. Series Regum Persarum in Daniele, Nehemia & Esdra. Cyrus. Daniel. XII. Cambyses. Daniel. XII. Darius Hystaspis. Daniel. XII.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
