# De emendatione temporum 286

Scaliger, De emendatione temporum, DE HEBDOMADIBVS DANIELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/286

Quo sane indicatur, γενεαὶ, aut amplius a reditu Hebraeorum ad tempus Artaxerxis Memoris transisse. Saltem hoc facto probatur, neminem eorum, qui redierant, tunc superstitem fuisse. Neque tam diligenti Genealogiarum inquisitione opus fuisset, si illi, quorum Genealogiae in libro scriptae erant, aut eorum filij, superfuissent, qui interrogari melius de suo ipsi genere possent, & quorum de se ipsis testimonio maior fides, quam libro haberi poterat. Id certius colligitur ex Esdra, apud quem Darius Nothus iubet Bibliothecas, & Archiuorum forulos diligenter excuti, vt edictum Cyri de reditu Iudaeorum reperiatur. Sane hoc omnino indicat, rem vetustissimam fuisse edictum illud, & ante memoriam eorum hominum, qui tunc viuebant, emissum, vt pote cum eius rei testes nulli superessent in rebus humanis. neque immerito. Magnum enim interuallum a Cyro ad Darium Nothum. Quod si non aliunde, tamen ex temporibus Assueri, siue Oxyaris probari poterat. Nam a captiuitate ad Assuerum γένεαὶ tres plus minus fluxisse supra ex libro Ester, & serie Mardochaei probatum est. Assuero, vel Oxyari succedit Artaxerxes. Artaxerxem deinde excipit Darius: vt minimum tres, aut quatuor γένεαὶ intersint inter reditum, & initia Darij illius, cuius anno secundo opus Templi continuatum. Quare melius hunc hiatum magnum temporis considerassent Chronologi, quam, vt templi continuationem propius tempora Cyri admouerent, nouos Reges in Perside comminiscerentur. Hinc etiam longaeuam senectutem lesuae summi sacerdotis, & Zorobabelis ducis colligere licet indubitato Nehemiae testimonio. Diximus enim quantum interuallum sit a Cyro ad Darium Nothum: neque ignoratur quantum rursus sit a Dario Notho ad Darium vltimum. Nehemias a Cyro ad Darium vltimum duos tantum duces ponit, Zorobabelem, & se ipsum: cap. XIi: ita vt a Cyri excessu ad finem monarchiae Persicae, hoc est per annos minimum 200, duo tantum duces Iudaeorum fuerint, magna temeritate illius Annij, qui sub Philonis nomine alios duces post Zorobabelem nominat contra mentem sacrorum librorum. Nam apud Zachariam prophetam Deus vult a Iesua, & Zorobabele opus templi continuari, à quibus primum inceptum erat: vt alterutrius senecta aliquot paucis annis Mosis aetatem superauerit. Etiam ex verbis ipsius Nehemiae apparet Nehemiam admodum senem decessisse. Nam cum ex ipso constet, eum temporibus regis Darij Nothi vixisse sub Eliasibo Pontifice, & ad vltima tempora monarchiae Persicae peruenisse, eum maiorem 120 annorum decessisse necesse est. Nam ab initio Darij Nothi ad cladem Persarum ad Gaugamela, anni sunt non minus 93. Itaque tempore Nehemiae deprehenso annus instauratorum Hierosolymorum capi potest. xx enim anno Artaxerxis Memoris caeptum opus, qui erat annus periodi Iulianae 4330. IudaiDe emendat. temporum lib. VI. A cae 3376. Cuius Tisri 4. 19. 383. feria quinta Octobris IIIi, cyclo Solis 17.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
