Latin
DE HORIS, ET PARTIBVS
Scaliger, De emendatione temporum 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE HORIS, ET PARTIBVS DIEI RELIQVIS. Eteribus statim ab initio has diei partes, quas HORAS vocamus, Pin vsu non fuisse, argumento fuerint priscae locutiones, quibus dies non in partes secatur, sed actionibus quotidianis distinguiQtur: vt cum βουλυτν vesperam vocabant, nimirum, vt poeta inquit, Demeret emeritis cum iuga Phoebus equis. Item quod tempus antemeridianum designantes dicebant πληθυούσης ἀγορὰς, conuenientibus scilicet eo tempore in Comitium viris: vt Hesiodus dicit, εὔτʼ ἀν ἀληθείην λαοὶ κρίνοντες ἄγωσιν. Sic Homerus meridiem designat, ὅτὸν δρυτόμος ἀνὴρ δόρπον ὀπλίσσατο. Porro neque hoc verbum ὥρα id, quod nunc, valebat. Sed tempus actuum quotidianorum illo notabatur: vt cum dicebant ὡρα δόρπου, ὥρα δείπνου, Latinis Tempestas dicebatur. In Legibus Decemuirum Atticis fuit: SOL OCCASVS SVPREMA TEMPESTAS ESTO. Neque recte quidam hinc expungunt TEMPESTAS. quod SVPREMA absolute diceretur, vt apud Plautum. Nam plane in legibus A. ij. Solonis, vnde illud caput traductum, scriptum fuit, ὁ ἢλιος ἐπὶ τῶν ὁρῶν ἐχάτη ὤρα ἔστω.