# De emendatione temporum 3-3

Scaliger, De emendatione temporum, DE CYCLO PASCHALI DIONYSIANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/3-3

aur alearasel mendationem veram huius cycli postulamus, epilogismis Iudaicis, qui certissimi, & elegantissimi sunt, vtendum est, ita tamen vt in dictis annis 2. 4. 5, 7, 10, 12, 13. 15, 16, 18, Adar tantum sumas, non Nisan, neglecta translatione politica Iudaeorum. quod & nos fecimus in Tabella superiore. neque enim earum comperendinationum rationes habuimus, sed physicarum, & Lunarium in excessu horarum 18. Quia, vt in anno Iudaico diximus, hora 18 peruenit ad ortum Solis, quo tempore Luna videri non potest. Atqui, & Iudaei & Dionysius profitentur se ἀπὸ φάσεως φεγsαρίου neomenias definire. Quin ipse Dionysius a vespera statim sub occasum Solis initium neomeniae suae capit.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
