# De emendatione temporum 3

Scaliger, De emendatione temporum, IOSEPHI SCALIGERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/3

Ex priore caussa ignoratus est annus, mensis, & dies passionis Dominicae. Huius enim cognitio pertinet ad tempus ciuile Iudaeorum. Ex altera caussa Palilia vrbis Romae nunc tertio anno Olympiadis, nunc quarto attribuuntur. item Consulatus Bruti nunc in hunc, nunc in illum annum Olympiadis confertur. Vt igitur nouam rationem emendationis temporum ineamus, duo illa praecipue nobis discutienda sunt: sed prius de omnium nationum temporibus ciuilibus: quam assequi perdifficile est, nisi prius tempore in sua principia, hoc est ab annis, periodis, mensibus in vltimum terminum, dies, horas, ac scrupula resoluto. Nam qui ante nos hanc prouinciam aggressi sunt, si modo hanc nostram, non aliam aggressi sunt, ij satis de tempore, & eius natura disputarunt. Sed hanc disputationem melius interpres quarti φυσικης ἀκροάσεως sibi vindicasset. Neque vero nos id agimus, vt definiamus tempus esse hoc secundum Peripateticos, aut illud secundum Stoicos, aut Academicos. Qui istis definitionibus diu immorati sunt, & hac sola scientia Chronologiae scribendae modum terminarunt, illi satis verborum quidem, sed rerum nihil definiuerunt. Nequid tamen ἀμεθοδεύτως transigatur, decreui singularum, vel minimarum temporis partium prius conspectum aliquem dare, quam ad descriptionem ἰστορικὴ temporum ciuilium, & eorum methodum aggrediar. Incipiam igitur ab vltimo termino, a die scilicet, & eius partibus, hoc est hora, & scrupulis. Ab hora igitur, si libet, principium esto.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
