Latin
302.1 to 302.4
Scaliger, De emendatione temporum 302.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Annus Hebraicus est mistus: quatenus ratione Solis &Lunae consideratur. Ratione Lunae, propter menses, ad cuius motum descripti sunt. Ratione Solis, propter duas caussas. Primo propter aequationem temporis, quae fit remedio embolismorum: deinde propter Tekuphas. Rursus anni duplex diuisio. In duodecim menses, propter nouilunia: in quatuor Te kuphas, propter Solem. Quae duplex diuisio est summa summarum in Computo Hebraico: qui in genere duo tantum docet, Nouilunia, ac Tekuphas. Prior igitur methodus nouiluniorum, quam Tekupharum. Caput cycli ludaici incurrit in cyclum Dionysianum quartum, nouilunio Octobris. in quo insigniter peccauit praeter alios Sebastianus Munster, vir sine vlla controuersia doctissimus, &optimus. Anno Christi 1580, caepit primus cycli Iudaici, Octobris X, feria secunda, anno Iudaico 5340. Sequens annus erat Christi 1581, Iudaicae epochae 5341, qui caepit 30 Septembris. Hoc anno 1582, inibit tertius cycli, Septembris 18, feria tertia. Et quia est tertius cycli, ideo per Canonem Gamalielis, est embolimaeus, habens geminum Adar. Itaque a Tisri, hoc est a 18 Septembris, ad neomeniam Nisan erunt menses septem solidi. Nisan vero erit octauus a Tisri propter annum embolimaeum, qui in anno communi est septimus duntaxat. Propter embolismum caput anni quarti summouetur, longe infra epocham tertij, &statuitur in septima Octobris, feria secunda. Sic igitur facies per omnes embolismos. Itaque citimus Tisri nondum peruenit ad xii Septembris, qui est decimus septimus in cyclo Iudaico, in nostro, siue Dionysiano, primus. Remotissimus autem Tisri in annum cycli Iudaici nonum incurrit, nostri duodecimum. Extenditurque ad Xi Octobris. Iam a XiII Septembris, vbi est citimus Tisri, ad XII Octobris, vbi est remotissimus, est mensis Lunaris integer. quod interuallum complectitur omnes neome nias navin UN, hoc est capitis anni. vt non sine castigatione audiendi sint, qui hactenus aliter de hac re prodiderunt. Haec fuit caussa praecipua, cur nostri rem planam, &obuiam ignorarint, hoc est, diem, mensem, &annum Passionis Dominicae: cui inuestigando non admodum magna industria aut labore opus ei, qui ab hac doctrina bene paratus ad illius temporis rationes disputandas sese contulerit.