# De emendatione temporum 302.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 302.5 to 302.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/302.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/302.5

Sed cum omnes tam veteres, quam recentiores cyclum Iudaicum eundem cum Paschali faciant, satis profitentur sese, qualis sit annus Iudaicus, nescire. In quibus Munster incentiuum fuit hominibus nostris eadem non solum sentiendi, sed & scriptis publice testandi. Sed quae sit differentia cycli Iudaici & nostri, potes ex comparatione terminorum iudicare. Termino anni tui aufer viiI. Reliquum est nouilunium cycli autumnalis nostri. Exemplum: In anno primo cycli Paschalis Epactae sunt xi. Terminus XIX. Deductis vni, nouilunium est in xii Septembris. In anno xisi Terminus VII. Abiectis illis vii, nouilunium, vel potius coniunctio luminarium, est in fine Augusti. Hoc anno 1582 Terminus xxisit. deductis septem, nouilunium est in XVni Augusti. Contra in cycli Iudaici methodo aufer vi a Termino. Reliquum, quod non excedet XI, post deductionem senarij, id pertinet ad Octobrem. Supra xI, omne pertinet ad Septembrem. Annus primus cycli Iudaici est quartus nostri. In quo cyclus noster habet Terminum XVI. deductis sex, remanet De emendat. temporum lib. VII. A remanet decima dies Octobris, nouilunium Tisri primi Iudaici.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
