Latin
304.5 to 304.6
Scaliger, De emendatione temporum 304.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vna dimidia hora, scrup. 540. Qui simul fiunt scrupuli 594: &cum scrupulis 281 iam collectis aggregantur 875. Habes igitur dies 6. 18. 875. Adde nouilunium Tohu 2. 5. 204. Exit nouilunium anni primi, 1. 23. 1079. Adde epactas vnius anni 1. 12. 793. Conficitur nouilunium anni propositi secundi 6. 8. 875. Malo, inquies, per Tabulam Excessuum expeditissimam hoc facere. Vtrum mauis, in tua potestate situm est. Nolui tamen te nihil eorum, quae ad hanc doctrinam pertinent, ignorare. Quare vero 21 abijcienda sint, ratio est: quia 21 sunt ter septem. Septenaria autem omnia abijciuntur. Pro ternis cyclis singulos dies ob id accipimus, De emendat. temporum lib. VII. accipimus, quia epactae cycli, demptis scrupulis triplicatae dant octo dies. de quibus deducto septenario remanet vnitas. Pro singulis cyclis dimidia hora assumitur ratione scrupulorum, qui cum sint 595 in cyclo, efficiunt horam dimidiam cum 55 scrup. Item vicenarijs horam imputamus. quia ex illis 55 scrup. 54 sunt vicesima parshorae. Quemadmodum hora vna pro vicenis cyclis sumitur, sic pro singulis cyclis vnus scrupulus, qui superest supra 54.