# De emendatione temporum 311

Scaliger, De emendatione temporum, TABELLA POSTERIORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/311

A cyclorum enim 280, & 16 annorum praeteritorum epactis 42. 32. 1179. aufer excessum 12. 20. 204, & mensem praeterea Lunarem 29. 12. 793. Relinquuntur 1. o. 182. Quibus adijce nouilunij Marcheschwan horas & scrupula o. 8. 898. Conponitur Tekupha Tisri 1. 9, pertinens ad Marcheschwan. Quod si vis scire Tekupham Nisan, iam non 12. 20. 204 abijcienda erunt, sed 7. 9. 642. Et ratio quidem in promptu. Nam Tekupha Nisan incipit 24 hora exacta. Primus autem Nisan fuit Aprilis 22. 9. 642. Volo deprehendere Tekupham Nisan anni primi Tetraeteridis, aut Bisexti Iudaici in die XIIIi Aprilis & 24 hora exacta. Aufero igitur Differentiam 14. 24. & 22. 9. 642. Quae sine dubio est 7. 9. 642. Qua differentia de 22. 9. 642, deducta, vel accommodato integro die, de 21. 33. 642. remanent dies 14. horae 24. Itaque XV Aprilis init prima Tekupha Bisexti Iudaici. Exemplum: In anno praesenti 5341, epactae cyclorum 281 sunt 16. 23. 205. quibus addo epactas sex Tekupharum 5. 10. 642. Prodeunt 21. 33. 847. Quibus addo horas 13. 233 de nouilunio Nisan eiusdem anni. Fiunt dies 22. horae 23.0. De quibus detraho ἐξαιρεσίμοις Nisan 7. 9. 642. Remanent dies 22 Nisan. horae 24. Itaque ineunte 22 Nisan, feria prima fuit Tekupha Nisan. Haec diligentius a nobis tractata sunt, quam a Iudaeorum magistris, qui horum omnium caussas hodie ignorant, quarum tamen methodus elegantissima a priscis Iudaeis tradita fuit. Nobis vero, qui anno Iuliano vtimur, hac methodo opus non est. Scimus enim Tekupham Nisan in anno primo Tetraeteridis Iudaicae statui in XV Aprilis, item in secundo. in tertio, & quarto, in xiiii. & ratio huius diuersitatis pendet ab initio Quadriennij Iudaici. Nam hoc anno Christi 1582 caepit primus annus quadriennij Iudaici, qui est tertius Iuliani. Itaque hoc anno Tekupha est feria prima, litera G, XV Aprilis. anno sequenti erit feria secunda, eadem litera, eadem die. Anno tertio, qui erit primus bisexti Iuliani, erit feria tertia, litera F, xiii Aprilis. anno quarto, qui erit secundus bisexti Iuliani, feria irri, eadem die, & litera. Anno quinto, qui erit primus bisexti Iudaici, feria vi. Intercalatur enim vnus dies. Ideo redibit in XV Aprilis, litera G, cyclo Solis 27. Abijce excessum fictum Solis) 12. 20. 204. vocat excessum Solis, vt diximus, qui abijciendus ex Tekupha Tisri. Alioqui, si 12 illi dies non abijcerentur, Tekupha semper remaneret in 27 Octobris. Res est clara. quae tamen Cimmeriae sunt tenebrae Iudaeis. Et summam item mensis integri) In anno embolimaeo excessus mensis Lunaris traducit Texupham a Tisri ad Marcheschwam, a Tebeth ad Schebat, vt diximus. Ad sciendum quotus numerus cycli maioris) Cyclum maiorem Solarem comparatione Lunaris, qui minor est, vocant Computatores Hebraeorum. Cum autem anno Lunari idoneus non sit, sed Solari tantum, vt propterea ita vocatus sit, Iudaei eo ad Texuphas duntaxat, & diem λιτανείας vtuntur: quae duo ad diem Solarem pertinent. Nam eorum cyclus tantummodo Texupharum declarat feriam, vt cyclus Lunae quota mensis sit Texupha. Quare duos Laterculos subiecimus, quorum minusculus ostendit quòta mensis sit Texupha: Maiusculus quota feria, & quota parte diei. Nam illae literae in fronte, PN, PD, significant Partem Noctis, Partem Diei. MD, MN, Multum Diei, Multum Noctis. Hoc est, quando excedit meridiem, aut mediam noctem.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
