# De emendatione temporum 314.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 314.5 to 314.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/314.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/314.5

Nam litera B, quae illo anno prima feria est, proximo erit secunda, interdum etiam erit tertia a prima, anno bisexti. Mutatio θέσι, siue πολιτικὴ, est obseruatio diei idonei, aut non idonei. Idonei dies capiti anni sunt secunda, tertia, quinta, septima feria. Reliquae feriae v109 vocantur, hoc est ἀδόκιμος ἡμέρα. Dies, quae reperta est idonea capiti anni, dicitur πγταρ, ὀρισμὸς, terminus: quia in ea haeret, & figitur caput anni. Quare non omnis feria nouilunij erit idonea ad KEVIA: sed aut in sequentem, aut etiam in tertiam diem fit ὑπέρθεσις. Ideo illae dies possunt vocari πέρβατι, vt etiam Epiphanius loquitur, capite κατʼ ἀνοήτων. πέρθεσις autem, siue vt Hebraei computatores loquuntur 117, duplex est. Altera est ciuilis, altera ἀστρονομικὴ, siue σελήναική. Ciuilis fit propter Sabbatorum duorum continuationem. Cauent enim ne duo Sabbata, siue festa, iunctim continuentur. Quod multis de caussis incommodum esse alibi diximus. Astronomica ὑπέρβασις fit propter nouilunium ἔνον, & vetus: quoties De emendat. temporum lib. VII. quoties nouilunium peruenit ad horas 18. Nam Computus Lunaris incipit a meridie. Continuatus ad horam i8 attingit Solem orientem. Atqui nouilunium, quod incidit inter Solem orientem, & meridiem, non videtur.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
