# De emendatione temporum 315.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 315.1 to 315.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/315.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/315.1

Non potest igitur statuere neomeniam mensis, cum Iudaei ἀπὸ φάσεως σελήνης mensem incipiant, Luna autem, quae in ortum Solis incidit, videri non potest, neque oculis notari. Haec vera est, & vnica huius mutationis caussa. Reliquae, quas alij tam Iudaei, quam nostri adferunt, ridiculae sunt. Propter has Vθeσις sit, vt annus nunc sit minor, nunc etiam maior iusto. Nam cum annus conmunis Lunaris 354 diebus constet: certe dimidium anni sunt dies 177. Quia vero Nisan est dimidium anni a Tisri praeterito & ab eo ad Tisri sequentem: non dubium, quin vtrunque interuallum 177 dies complectatur. Quod si propter ὑπρθέσις illas iusto anni modo aliquid aut adijcitur, aut detrahitur, hinc annum minorem, aut maiorem fieri necesse est. Cum igitur vetustissimi proceres Iudaici consistorij, quos ipsi SANHEDRIN, vel συνέδοιον vocant, ob eam caussam vellent optare locum in anno, vbi tuto illa ἐξαίρεσις, aut πρόσθεσις fieri posset: opportunissimos illi rei, & maxime idoneos secundum, & tertium mensem delegerunt: quod in illis nulla solennia legitima obseruentur. Ideo nullam iniuriam Legi fieri censuerunt, si in illos menses, in quibus nullus cultus legitimus sacrorum solennium institutus, vno die nunc augerent, nunc minuerent. Nam in anno communi iusto atque ordinario omnes menses alternis sunt pleni, & caui, hoc est, tricenum, & vndetricenum dierum. Hoc modo Marcheschwan est cauus, Casseu plenus. Cum ἐξάίρεσις fit, dies ex mense pleno, hoc est, ex Casseu detrahitur. Tunc mensis natura plenus, instituto fit cauus. Cum fit πρόσθεσις, Marcheschwan, qui est natura cauus, instituto fit plenus. Prima species anni iusta est & ordinaria, cuius dies sunt 354. secunda est caua, & defectiua, cuius dies 353. Tertia est abundans, & superflua: cuius dies 355. Iustus & aequabilis annus Hebraeorum Criticis vocatur 17709 nου, ἔνιαυτς κάτʼ δύάλογον, annus competens, aequabilis, ordinarius. Annus defectiuus v πγρα, ἔτος θιπὸς, Annus mancus, cauus. Annus plenus dicitur nρhυ πιου, ἐνιαυτος ὀλόκληρος, annus solidus, plenus, abundans. & primoribus literis singularijs ita notantur nna von Hoc est, nhabet i: Annus defectiuus habet tres ἡμέρας περιτταὶ, vltra septenarios. Diuide enim modum anni defectiui 353 per 7. Remanent tres dies vltra septimanas. Item dicitur, habet 7.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
