# De emendatione temporum 315.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 315.5 to 315.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/315.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/315.5

Hoc est, Annus ordinarius habet quatuor dies superfluos vltra septimanas. Denique ὑ habet n: Annus solidus, siue abundans, habet quinque dies praeter septenarios. Est enim 355 dierum. Similiter in anno Graecorum quosdam dies ἐξαιρεσίμοις vocatos notamus. Ita primam speciem Graece vocare possumus ἔτος ὁμαλόν. secundam ἔτς περιττὸν. tertiam ἔτος ἐξαιρεσιμαῖον, vel κεῖλον. Hachas Hoz) Proximus Canon HACHAS GADA pertinebat ad annum communem. Iste pertinet ad embolimaeum. Igitur HACHAS HOZ, vt vides, significat, annum defectiuum embolimaeum habere quinque dies superfluos supra septimanas. Est enim dierum 383. Ordinarius habet sex, cum sit dierum 384. Plenus septem: cuius dies 385. Si igitur vis anni qualitatem noscere, compara neomeniam Tisri propositi cum neomenia Tisri sequentis. Cum autem duo ad qualitatem anni inuestigandam desiderentur, primum vtrum sit communis, an embolimaeus: deinde vtrum defectiuus, an ordinarius, an plenus: primae quaestioni satisfaciet cyclus Lunae, alteri differentia neomeniae propositae, & neomeniae Tisri sequentis. Exemplum: Proximo autumno Iudaei inchoabunt aeram 5342. Annus erit cycli tertius, ergo embolimaeus. Neomenia Tisri, 3. 17. 671. Sequentis anni neomenia 2. 15. 180. Volo scire qualitatem anni embolimaei, quem diximus fore tertium cycli.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
